- VEXARE
- VEXAREapud Capitolin. in Marco, c. 23. Fama fuit sane; quod sub Philosophorum specie quidam Rem publ. Vexarent et privatos: molestiam facessere est, onerique esse. Cum enim plurimus esset in Philosophiae studiis Marcus, multi sub eo exstitêre, qui totâ animi contentione Philosophiam sectarentur, ut liberalitatem optimi Principis provocarent, qui sic Rei publ. erant oneri, cum eos Imperator promoveret, ditaret stipendiisque et salariis sublevaret. Idiem, quod magnâ libertate et audaciâ in domos privatorum se inferrent, vere ςθυρεπανοῖκται, quibus nihil clausum tectumque esse poterat, quique libere, quod opus esset, petebant, Cynicae professionis obtentu; liberius non dantes conviciis et maledictis impetebant, hôc modô vexabant privatos. Fuisse autem eorum hominum, sanctissimum illud nomen temere usurpantium, proventum eô Principe maximum, passim nos docent illorum temporum Scriptores. Salmas. ad loc. Proprie vero vexare, sursum est ac deorsum agitare. A. Gell. l. 2. c. 6. Vexare, vi atque metu vastiore est. Nam qui fertur et raptatur, atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur. Servius in Eclog. 6. v. 76. Vexâsse rates, Probus vult hâc ratione defendere, dicens, vexâsse venire ab eo, quod est veho, vecto, vexo. Ut vexâsse sit portâsse et pro arbitrio suo evertisse. Vexare entm est vis quaedam alieni arbitrii, non entm sui potens est, quod vehitur, et quae sequuntur, vide quoque Macrob. Sturn. l. 6. c. 7. In Onomastico veter. Vexo est περισύρω, ὠθίζω, ὠθίζειν autem pellere, pulsare, trudere, exponit Cyrillus Glossographus, vide et Philoxenum, laudatum Casparo Barthio, Animadv. Papinian. l. 5. Theb. v. 612. Hinc Vexetus, item Vexaticius, pro energumeno apud Recentiores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.